- CHAIPHA
- CHAIPHAoppid. in pede montis Carmeli situm, circa quod et Carmelum, purpurarum praecipua ubertas, quam vis purpuratiae piscationis locus hinc Scalas usque Tyriorum patuerit stadiis circiter 230. Quo referendum, quod in Guil. Tyrio Calphae vetus nomen fuit Porphyria. Ut eadem fuerit, quae Phoeniciae Πορφυρεὼν, apud Stephanum, ex Polybii l. 5. tamquam a purpurae piscatione factô nomine. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 5. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.